monumenta.ch > Hieronymus > sectio 25 > CAPUT XXXVI. > sectio 153 > LIBER QUINTUS. > 21 > sectio 112 > sectio 18 > sectio 29 > 36 > sectio 14 > 6 > sectio 12 > sectio 159 > 89 > 8 > cpl894.198 > sectio 5 > sectio 156 > sectio 92 > sectio 34 > sectio 99 > 28 > 5 > CAPUT XIX. > sectio 112 > sectio 60 > 12
Ambrosius, Epistolarum classis I, 8, 11. <<<     >>> 13.

12.

1 Pulchre autem quos dicunt ὅρους, servavit.
2 Primus est ὅρος· Vade, affer mihi de venatione tua, ut manducem (Gen. XXVII, 24).
3 Excitat atque adolet velut igni quodam adhortationis suae mentem eius, ut operetur et quaerat.
4 Secundus ὅρος Quid est, quod tam cito invenisti? Hic in interrogatione est.
5 Tertius ὅρος in responsione: Quod tradidit Dominus Deus tuus in manus meas (Ibid., 20).
6 Ἀποτέλεσμα Deus est, qui concludit et consummat omnia: de quo dubitandum non est.